1. Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.
3. Et si distribuero in cibus pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4. Charitas patiens est, benigna est: Charitas no aemulator, non agit perperam, non infiatur.
5. Non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogita malum.
6. Non gaudet super iniquitate, congauder autem veritat:
7. Omnia suffert, omnia credit, ominia sperat, omnia sustinet.
8. Charitas nunquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive lingue cessabunt, sive scientia destruetur.
9. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
10. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11. Cum esse parvulus loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12. Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13. Nunc autem manent, fides, spes, charitas: tria hæc, maior autem horum est charitas.
Novum Jesu Christi Testamentum, 1911, p. 445-446