
Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia,
quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus;
infunde amorem cordibus,
infírma nostri corporis
virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus;
ductore sic te praevio
vitemus omne noxium.
noscamus atque Filium;
teque utriusque Spiritum
credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
et Fillio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula. Amen.
V - Emítte Spiritum tuum, et creabuntur.
R - Et renovabis faciem terrae.
Oremus - Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.