sábado, 8 de março de 2025

Evangelium secundum Ioannem, 6



 Evangelium secundum Ioannem, 6

1.post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis

2.et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur

3.subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis

4.erat autem proximum pascha dies festus Judæorum

5.cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

6.hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

7.respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

8.dicit ei unus ex discipulis ejus Andreas frater Simonis Petri

9.est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed hæc quid sunt inter tantos

10.dixit ergo Jesus facite homines discumbere erat autem fænum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

11.accepit ergo panes Jesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

12.ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quæ superaverunt fragmenta ne pereant

13.collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quæ superfuerunt his qui manducaverunt

14.illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

15.Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus.



Disponível em: https://www.bibliacatolica.com.br/vulgata-latina-vs-biblia-ave-maria/evangelium-secundum-ioannem/6/. Acesso em 8 mar. 2025.

Nenhum comentário:

Postar um comentário