Mostrando postagens com marcador Canticum Zachariae. Mostrar todas as postagens
Mostrando postagens com marcador Canticum Zachariae. Mostrar todas as postagens

sábado, 22 de janeiro de 2022

Canticum Zachariae -Evangelium Secundum Lucam 1, 67-80

 



67. Et Zacharías pater eius replétus est Spíritu Sancto: et prophetávit dicens:

68. Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptionem plebi suae;

69. Et eréxit cornu salútis nobis: in domo David púeri sui.

70. Sicut locútus est per os sanctórum, qui a saeculo sunt, prophetárum eius:

71. Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos:

72. Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti.

73. Iusiurándü, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, datúrum se nobis:

74. Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviamus illi.

75. In sanctitáte, et iustítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.

76. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: praeíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius:

77. Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: in remissiónem peccatórum eórum:

78. Per víscera misericórdiae Dei nostri: in quibus visitávit nos, óriens ex alto:

79. Illumináre his, qui in tenébris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

80. Puer autem crescébat et confortabátur spíritu: et erat in desértis usque in diem ostensiónis suæ ad Israel.


Novum Jesu Chrisi Testamentump.1912, p.144-145.